monumenta.ch > Plinius > sectio 239

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 245
{CXII} Latitudo autem terrae a meridiano situ ad septentriones, dimidio fere minor, Isidoro colligit LIIII quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. neque enim deesse terris arbitror aut non esse globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse. haec mensura currit a litore Aethiopici oceani, qua modo habitatur, ad Meroen DCXXV inde Alexandriam XII Rhodum DLXXXIIII Cnidum LXXXVII Coum XXV Samum C Chium XCIIII Mytilenen LXV Tenedum CXIX Sigeum promunturium XII os Ponti CCCXII Carambin promunturium CCCL os Maeotis CCCXII ostium Tanais CCLXXV qui cursus conpendiis maris brevior fieri potest LXXIX